па-беларуску по-русски english

 

CONGREGATIO DE CULTU DIVINO ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM

RESPONSA AD DUBIA PROPOSITA

Utrum liceat pluribus sacerdotibus concelebrantibus, ut quisque calicem quendam accipiat ante doxologiam finalem precis eucharisticae?
R. Negative.

Elevatio hostiae et calicis non est quidem gestus, qui munus tantum exsequitur hostiam et calicem conspectui populi praebendi, ut ab omnibus videantur, sed ritualiter exprimit quod verbis a Sacerdote in doxologia finali Precis Eucharisticae dicitur.

Institutio Generalis Missalis Romani, ad n. 180, in Missa cum diacono explicanda, sic affirmat: «Ad doxologiam finalem Precis eucharisticae, stans ad latus sacerdotis, [diaconus] calicem elevatum tenet, dum sacerdos patenam cum hostia elevat, usquedum populus Amen acclamaverit».

Reprobandus igitur est usus, quo omnes vel plures concelebrantes ad altare tempore doxologiae finalis proxime accedunt ut calices accipiant. Potius celebranti vel diacono vel uni concelebranti relinquendum est munus calicis elevandi.

(Notitiae, 46 [2009], p. 170)

 

 
© 2017 Apostolic Nunciature in Belarus